antiqua Erinys. ira, qua ducis, sequor, utinam superbae turba Tantalidos meo exisset utero bisque septenos parens natos tulissem! sterilis in poenas fui— fratri patri que quod sat est, peperi duos. Quonam ista tendit turba Furiarum impotens? quem quaerit aut quo flammeos ictus parat, aut cui cruentas agmen infernum faces intentat? ingens anguis excusso sonat tortus flagello, quem trabe infesta petit Megaera? cuius umbra dispersis venit incerta membris? frater est, poenas petit: dabimus., sed omnes, fige luminibus faces, lania, perure, pectus en Furiis patet. Discedere a me, frater, ultrices deas manesque ad imos ire securas iube: mihi me relinque et utere hac, frater, manu quae strinxit ensem— victima manes tuos placamus ista. quid repens affert sonus? parentur arma meque in exitium petunt. excelsa nostrae tecta conscendam domus caede incohata, perge tu mecum comes. tuum quoque ipsa corpus hinc mecum aveham. nunc hoc age, anime: non in occulto tibi est perdenda virtus; approba populo manum. Ias. Quicumque regum cladibus fidus doles, concurre, ut ipsam sceleris auctorem horridi capiamus, huc, huc fortis, armiferi cohors conferte tela, vertite ex imo domum. Med. Iam iam recepi sceptra germanum patrem,