meritoque placuit: ultimum, agnosco, scelus animo parandum est— liberi quondam mei, vos pro paternis sceleribus poenas date. Cor pepulit horror, membra torpescunt gelu pectusque tremuit. ira discessit loco materque tota coniuge expulsa redit, egone ut meorum liberum ac prolis meae fundam cruorem? melius, a, demens furor! incognitum istud facinus ac dirum nefas a me quoque absit; quod scelus miseri luent? scelus est Iason genitor et maius scelus Medea mater— occidant, non sunt mei; pereant, mei sunt. crimine et culpa carent, sunt innocentes: fateor, et frater fuit. quid, anime, titubas? ora quid lacrimae rigant variamque nunc huc ira, nunc illuc amor diducit? anceps aestus incertam rapit; ut saeva rapidi bella cum venti gerunt