Medea, non amores; nunc ira amorque causam iunxere: quid sequetur? quando efferet Pelasgis nefanda Colchis arvis gressum metuque solvet regnum simulque reges?— nunc, Phoebe, mitte currus nullo morante loro, nox condat alma lucem, mergat diem timendum dux noctis Hesperus. nuntius chorus nutrix medea iason Periere cuncta, concidit regni status, nata atque, genitor cinere permixto iacent. Chor. Qua fraude capti? Nvnt. Qua solent reges capi: donis. Chor. In illis esse quis potuit dolus? Nvnt. Et ipse miror vixque iam facto malo potuisse fieri credo. Chor. Quis cladis modus? Nvnt. Avidus per omnem regiae partem furit . ut iussus ignis: iam domus tota occidit, urbi timetur. Chor. Vnda flammas opprimat. Nvnt. Et hoc in ista clade mirandum accidit: alit unda flammas, quoque prohibetur magis, magis ardet ignis: ipsa praesidia occupat. Nvtr. Effer citatum sede Pelopea gradum, Medea, praeceps quaslibet terras pete.