cogitque in orbεs. 'parva sunt' inquit 'mala et vile telum est. ima quod tellus creat: caelo petam venena, iam iam tempus est aliquid movere fraude vulgari altius. huc ille vasti more torrentis iacens descendat anguis, cuius immensos duae. maior minorque, sentiunt nodos ferae (maior Pelasgis apta. Sidoniis minor) pressasque tandem solvat Ophiuchus manus virusque fundat; adsit ad cantus meos lacessere ausus gemina Python numina. et Hydra et omnis redeat Herculea manu succisa serpens, caede se reparans sua. tu quoque relictis pervigil Colchis ades, sopite primum cantibus, serpens, meis.' Postquam evocavit omne serpentum genus, congerit in unum frugis infaustae mala: quaecumque generat invius saxis Eryx, quae fert opertis hieme perpetua iugis sparsus cruore Caucasus Promethei, et quis sagittas divites Arabes linunt pharetraque pugnax Mediis aut Parthi leves, aut quos sub axe frigido sucos legunt lucis Suebae nobiles Hyrcaniis; quodcumque tellus vere nidifico creat aut rigida cum iam bruma discnssit decus nemorum et nivali cuncta constrinxit gelu, quodcumque gramen flore mortifero viret cuiusve fortis sucus in radicibus causas nocendi gignit, attrectat manu.