regalis ira, vinculis oneret manus clausamque saxo noctis aeternae obruat: minora meritis patiar— ingratum caput, revolvat animus igneos tauri halitus interque saevos gentis indomitae metus armifero in arvo flanimeum Aeetae pecus, hostisque subiti tela, cum iussu meo terrigena miles mutua caede occidit; adice expetita spolia Phrixei arietis somnoque iussum lumina ignoto dare insomne monstrum, traditum fratrem neci et scelere in uno non semel factum scelus, ausasqne natas fraude deceptas mea secare membra non revicturi senis: per spes tuorum liberum et certum larem, per victa monstra, per manus, pro te quibus numquam peperci, perque prseteritos metus, per caelum et undas, coniugi testes mei, miserere, redde supplici felix vicem. aliena quaerens regna deserni mea: ex opibus illis, quas procul raptas Scythae usque a perustis Indiae populis agunt, quas quia referta vix domus gaza capit, ornamus auro nemora, nil exul tuli nisi fratris artus: hos quoque impendi tibi; tibi patria cessit, tibi pater, frater, pudor— hac dote nupsi. redde fugienti sua. Ias. Perimere cum te vellet infestus Creo, lacrimis meis evictus exilium dedit. Med. Poenam putabam: munus ut video est fuga.