remedia quotiens invenit nobis deus periculis peiora: si vellem fidem praestare meritis coniugis, leto fuit caput offerendum; si mori nollem, fide misero carendum, non timor vicit fidem, sed trepida pietas: quippe sequeretur necem proles parentum, sancta si caelum incolis Iustitia, numen invoco ac testor tuum: nati patrem vicere. quin ipsam quoque, etsi ferox est corde nec patiens iugi, consulere natis malle quam thalamis reor. constituit animus precibus iratam aggredi. atque ecce, viso memet exiluit, furit, fert odia prae se: totus in vultu est dolor. Med. Fugimus, Iason: fugimus— hoc non est novum, mutare sedes; causa fugiendi nova est: pro te solebam fugere, discedo exeo, penatibus profugere quam cogis tuis: at quo remittas? Phasin et Colchos petam patriumque regnum quaeque fraternus cruor perfudit arva? quas peti terras iubes? quae maria monstras? Pontici fauces freti per quas revexi nobilem regum manum 455 adulterum secuta per Symplegadas? parvamne lolcon, Thessala an Tempe petam? quascumque aperui tibi vias, clausi mihi— quo me remittis? exuli exilium imperas nec das. eatur. regius iussit gener: nihil recuso, dira supplicia ingere: merui cruentis paelicem poenis premat