versabit Arctos, flumina in pontum cadent. numquam meus cessabit in poenas furor crescetque semper, quae ferarum immanitas, quae Scylla, quae Charybdis Ausonium mare Siculumque sorbens quaeve anhelantem premens Titana tantis Aetna fervebit minis? non rapidus amnis, non procellosum mare Pontusve coro saevus aut vis ignium adiuta flatu possit inhibere impetum irasque nostras: sternam et evertam omnia. Timuit Creontem ac bella Thessalici ducis? amor timere neminem verus potest, sed cesserit coactus et dederit manus: adire certe et coniugem extremo alioqui sermone potuit— hoc quoque extimuit ferox; laxare certe tempus immitis fugae genero licebat— liberis unus dies datus est duobus, non queror tempus breve: multum patebit. faciet hic faciet dies quod nullus umquam taceat— invadam deos et cuncta quatiam. Nvtr. Recipe turbatum malis. era, pectus, animum mitiga. Med. Sola est quies, mecum ruina cuncta si video obruta: mecum omnia abeant. trahere, cum pereas, libet. Nvtr. Quam multa sint timenda, si perstas, vide: nemo potentes aggredi tutus potest. Iason Medea O dura fata semper et sortem asperam, cum saevit et cum parcit ex aequo malam!