qui saxa cantu mulcet et silvas trahit, geminum que numen Castor et Pollux meum est satique Borea quique trans Pontum quoque summota Lynceus lumine inmisso videt, omnesque Minyae: nam ducem taceo ducum, pro quo nihil debetur: hunc nulli imputo; vobis revexi ceteros, unum mihi. incesse nunc et cuncta flagitia ingere. fatebor: obici crimen hoc solum potest, Argo reversa, virgini placeat pudor paterque placeat: tota cum ducibus ruet Pelasga tellus, hic tuus primum gener tauri ferocis ore flammanti occidet. fortuna causam quae volet nostram premat, non paenitet servasse tot regum decus. quodcumque culpa praemium ex omni tuli, hoc est penes te. si placet, damna ream; sed redde crimen, sum nocens, fateor, Creo: talem sciebas esse, cum genua attigi fidemque supplex praesidis dextrae peti; terra hac miseriis angulum ac sedem rogo latebrasque viles: urbe si pelli placet, detur remotus aliquis in regnis locus. Cr. Non esse me qui sceptra violentus geram nec qui superbo miserias calcem pede, testatus equidem videor haud clare parum generum exulem legendo et adflictum et gravi terrore pavidum, quippe quem poenae expetit letoque Acastus regna Thessalica optinens. senio trementem debili atque aevo gravem