Qui statuit aliquid parte inaudita altera, aequum licet statuerit, haud aequus fuit. C R. Auditus a te Pelia supplicium tulit? sed fare, causae detur egregiae locus. Med. Difficile quam sit animum ab ira flectere iam concitatum quamque regale hoc putet sceptris superbas quisquis admovit manus, qua coepit ire, regia didici mea. quamvis enim sim clade miseranda obruta, expulsa supplex sola deserta, undique adflicta, quondam nobili falsi patre avoque clarum Sole deduxi genus. quodcumque placidis flexibus Phasis rigat Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, palustribus qua maria dulcescunt aquis, armata peltis quicquid exterret cohors inclusa ripis vidua Thermodontiis, hoc omne noster genitor imperio regit. generosa, felix, decore regali potens fulsi: petebant tunc meos thalamos proci, qui nunc petuntur. rapida fortuna ac levis praecepsque regno eripuit, exilio dedit. confide regnis, cum levis magnas opes huc ferat et illuc casus— hoc reges habent magnificum et ingens, nulla quod rapiat dies: prodesse miseris, supplices fido lare protegere, solum hoc Colchico regno extuli, decus illud ingens Graeciae et florem inclitum, praesidia Achivae gentis et prolem deum, servasse memet, munus est Orpheus meum,