Profugere dubitas? Med. Fugiam, ut ulciscar prius. Nvtr. Vindex sequetur, Med. Forsan inveniam moras. Nvtr. Compesce verba, parce iam, demens, minis animosque minue: tempori aptari decet. Med. Fortuna opes auferre, non animum potest, sed cuius ictu regius cardo strepit? ipse' est Pelasgo tumidus imperio Creo. Creo Medea Medea, Colchi noxium Aeetae genus, nondum meis exportat e regnis pedem? molitur aliquid: nota fraus, nota est manus, cui parcet illa quemve securum sinet? abolere propere pessimam ferro luem equidem parabam: precibus evicit gener, concessa vita est, liberet fines metu abeatque tuta. fert gradum contra ferox minaxque nostros propius affatus petit, arcete, famuli, tactu et accessu procul, iubete sileat. regium imperium pati aliquando discat, vade veloci fuga monstrumque saevum horribile iamdudum avehe. Med. Quod crimen aut quae culpa multatur fuga? Cr. Quae causa pellat, innocens mulier rogat. Med. Si iudicas, cognosce, si regnas, iube. Cr. Aequum atque iniquum regis imperium feras. Med. Iniqua numquam regna perpetuo manent. Cr. I, querere Colchis, Med. Redeo: qui advexit, ferat. Cr. Vox constitute sera decreto venit.