manda dolori, gravia quisquis vulnera patiente et aequo mutus animo pertulit, referre potuit: ira quae tegitur nocet; professa perdunt odia vindictae locum. Med. Levis est dolor qui capere consilium potest et clepere sese: magna non latitant mala. libet ire contra, Nvtr. Siste furialem impetum, alumna: vix te tacita defendit quies. Med. Fortuna fortes metuit, ignavos premit. Nvtr. Tunc est probanda, si locum virtus habet. Med. Numquam potest non esse virtuti locus. Nvtr. Spes nulla rebus monstrat adflictis viam. Med. Qui nil potest sperare, desperet nihil. Nvtr. Abiere Colchi, coniugis nulla est fides nihilque superest opibus e tantis tibi. Med. Medea superest, hic mare et terras vides ferrumque et ignes et deos et fulmina.