qui scelere flammas viderat vinci et mare? adeone credit omne consumptum nefas? incerta vaecors mente vaesana feror partes in omnes; unde me ulcisci queam? utinam esset illi frater! est coniunx: in hanc ferrum exigatur. hoc meis satis est malis? si quod Pelasgae, si quod urbes barbarae novere facinus quod tuae ignorent manus, nunc est parandum. scelera te hortentur tua et cuncta redeant f inclitum regni decus raptum et nefandae virginis parvus comes divisus ense, funus ingestum. patri sparsum que ponto corpus et Peliae senis decocta aeno membra: funestum impie quam saepe fudi sanguinem, et nullum scelus irata feci: suasit infelix amor. Quid tamen Iason potuit, alieni arbitri iurisque factus? debuit ferro obvium offerre pectus— melius, a melius, dolor furiose, loquere, si potest, vivat meus, ut fuit, Iason; si minus, vivat tamen memorque nostri muneris parcat mihi. culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens coniugia solvit quique genetricem abstrahit gnatis et arto pignore astrictam fidem dirimit: petatur solus hic, poenas luat quas debet, alto cinere cumulabo domum; videbit atrum verticem flammis agi Malea longas navibus flectens moras. Nvtr. Sile, obsecro, questusque secreto abditos