nimium est dolori numerus angustus meo. in matre si quod pignus etiamnunc latet, scrutabor ense viscera et ferro extraham. Ias. Iam perage coeptum facinus, haut ultra precor, moramque saltem supplicis dona meis. Med. Perfruere lento scelere, ne propera, dolor: meus dies est; tempore accepto utimur. Ias. Infesta, memet perime. Med. Misereri iubes. bene est, peractum est. plura non habui, dolor, quae tibi litarem. lumina huc tumida alleva, ingrate Iason, coniugem agnoscis tuam? sic fugere soleo, patuit in caelum via: squamosa gemini colla serpentes iugo summissa praebent, recipe iam gnatoa, parens; ego inter auras aliti curru vehar. Ias. Per alta vade spatia sublimi aethere, testare nullos esse, qua veneris, deos.