humilisque socerum lixa dominantem sequar? in servitutem cadere de regno grave est. ioc. Si regna quaeris nec potest sceptro manus vacare saevo, multa quae possunt peti in orbe toto quaelibet tellus dabit. hinc nota Baccho Tmolus attollit iuga, qua lata terris spatia frugiferis iacent et qua trahens opulenta Pactolus vada inundat auro rura; nec laetis minus Maeandros arvis flectit errantis aquas rapidusque campos fertiles Hermus secat; hinc grata Cereri Gargara et dives solum quod Xanthus ambit nivibus Idaeis tumens; hinc qua relinquit nomen Ionii mare faucesque Abydo Sestos opposita premit, aut quae latus iam propior orienti dedit tutamque crebris portibus Lyciam videt: haec regna ferro quaere, in hos populos ferat socer arma fortis, has tuo sceptro paret tradatque gentes, hoc adhuc regnum puta tenere patrem, melius exilium est tibi quam reditus iste: crimine alieno exulas, tuo redibis. melius istis viribus nova regna nullo scelere maculata appetes. quin ipse frater arma comitatus tua tibi militabit. vade et id bellum gere in quo pater materque pugnanti tibi favere possint, regna cum scelere omnibus sunt exilis graviora, nunc belli mala propone, dubias Martis incerti vices: