precor sororis et per irati sibi genas parentis, scelere quas nullo nocens, erroris a se dira supplicia exigens, hausit: nefandas moenibus patriis faces averte, signa bellici retro agminis flecte— ut recedas, magna pars sceleris tamen vestri peracta est: vidit hostili grege campos repleri patria, fulgentes procul armis catervas vidit, equitatu levi Cadmea frangi prata et excelsos rotis volitare proceres, igne flagrantes trabes fumare, cineri quae petunt nostras domos, fratresque (facinus quod novum et Thebis fuit) in se ruentes: totus hoc exercitus, hoc populus omnis, utraque hoc vidit soror genetrixque vidi: nam pater debet sibi quod ista non spectavit, occurrat tibi nunc Oedipus, quo iudice erroris quoque poenae petuntur. ne, precor, ferro erue patriam ac penates neve, quas regere expetis, everte Thebas. quis tenet mentem furor? petendo patriam perdis? ut fiat tua,. vis esse nullam? quin tuae causae nocet ipsum hoc quod armis uris infestis solum segetesque adultas sternis et totos fugam edis per agros: nemo sic vastat sua; quae corripi igne. quae meti gladio iubes aliena credis, rex sit ex vobis uter, manente regno quaerite, haec telis petis flammisque tecta? poteris has Amphionis