ornavit aedes nec sacra laetas faces vitta revinxit; dona non auro graves gazas socer, non arva, non urbes dedit: dotale bellum est. hostium es factus gener, patria remotus hospes alieni laris, externa consecutus, expulsus tuis, sine crimine exul. ne quid e fatis tibi desset paternis, hoc quoque ex illis habes, errasse thalamis, nate post multos mihi remissa soles, nate suspensae metus et spes parentis, cuius aspectum deos semper rogavi, cum tuus reditus mihi tantum esset erepturus, adventu tuo quantum daturus: 'quando pro te desinam' dixi 'timere?' dixit inridens deus: 'ipsum timebis.' nempe nisi bellum foret, ego te carerem; nempe si tu non fores, bello carerem. a, triste conspectus datur pretium tui durumque, sed matri placet. hinc modo recedant arma, dum nullum nefas Mars saevus audet: hoc quoque est magnum nefas. tam prope fuisse, stupeo et exsanguis tremo, cum stare fratres hinc et hinc video duos sceleris sub ictu. membra quassantur metu: quam paene mater maius aspexi nefas. quam quod miser videre non potuit pater. licet timore facinoris tanti vacem videamque iam nil tale, sum infelix tamen quod paene vidi. per decem mensum graves uteri labores perque pietatem inclitae