haec membra passim spargite ac divellite: ego utrumque peperi— ponitis ferrum ocius? an dico et ex quo? dexteras matri date, date dum piae sunt. error invitos adhuc fecit nocentes, omne Fortunae fuit peccantis in nos crimen: hoc primum nefas inter scientes geritur, in vestra manu est, utrum velitis: sancta si pietas placet, t donate matri pacem, si placuit scelus, maius paratum est: media se opponit parens, proinde bellum tollite aut belli moram, sollicita cui nunc mater alterna prece verba admovebo? misera quem amplectar prius? in utramque partem ducor affectu pari. hic afuit; sed pacta si fratrum valent, nunc alter aberit. ergo iam numquam duos nisi sic videbo? iunge complexus prior, qui tot labores totque perpessus mala longo parentem fessus exilio vides, accede propius, elude vagina impium ensem et trementem iamque cupientem excuti hastam solo defige; maternum tuo coire pectus pectori clipeus vetat: hunc quoque repone, vinculo frontem exue tegumenque capitis triste belligeri leva et ora matri redde, quo vultus refers acieque pavida fratris observas manum? affusa totum corpus amplexu tegam, tuo emori per meum fiet via. quid dubius haeres? an times matris fidem?