silvis: latebo rupis exesae cavo aut sepe densa corpus abstrusum tegam. hinc aucupabor verba rumoris vagi et saeva fratrum, bella, quod possum, audiam. Iocasta Satelles Felix Agaue: facinus horrendum manu, qua fecerat, gestavit et spolium tulit cruenta nati maenas in partes dati; fecit scelus, sed misera non ultro suo sceleri occucurrit. hoc leve est quod sum nocens: feci nocentes, hoc quoque etiamnunc leve est: peperi nocentes, derat aerumnis meis, ut et hostem amarem, bruma ter posuit nives et tertia iam falce decubuit Ceres, ut exul errat natus et patria caret profugusque regum auxilia Graiorum rogat, gener est Adrasti, cuius imperio mare quod scindit Isthmos regitur; hic gentes suas septemque secum regna ad auxilium trahit genero, quid optem quidve decernam haut scio. regnum reposcit: causa repetentis bona est, mala sic petentis. vota quae faciam parens? utrimque natum video: nil possum pie pietate salva facere: quodcumque alteri optabo nato fiet alterius malo. sed utrumque quamvis diligam affectu pari, quo causa melior sorsque deterior trahit inclinat animus semper infirmo favens: miseros magis fortuna conciliat suis. Sat. Regina, dum tu flebiles questus cies terisque tempus, saeva nudatis adest