nefasque nullum per nefas nati putant. non patris illos tangit afflicti pudor, non patria: regno pectus attonitum furit. scio quo ferantur, quanta moliri parent, ideoque leti quaero maturi viam morique propero, dum in domo nemo est mea nocentior me. nata, quid genibus meis fles advoluta? quid prece indomitum domas? unum hoc habet fortuna quo possim capi, invictus aliis: sola tu affectus potes mollire duros, sola pietatem in domo docere nostra, nil grave aut miserum est mihi quod te sciam voluisse; tu tantum impera: hic Oedipus Aegaea transnabit freta iubente te, flammasque quas Siculo vomit de monte tellus igneos volvens globos, excipiet ore seque serpenti offeret, quae saeva furto nemoris Herculeo furit; iubente te praebebit! alitibus iecur— iubente te vel vivet. Nuntius Oedipus Antigona Nvn. Exemplum in ingens regia stirpe editum Thebae paventes arma fraterna invocant rogantque tectis arceas patriis faces, non sunt minae, iam propius accessit malum, nam regna repetens frater et pactas vices in bella cunctos Graeciae populos agit; septena muros castra Thebanos premunt, succurre, prohibe pariter et bellum et scelus. Oed. Ego ille sum qui scelera committi vetem et abstineri sanguine e caro manus