<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text n="Phoen."><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi003.perseus-lat2"><sp who="#oedipus"><l n="270">leve est paternum facinus: in thalamos meos </l><pb n="p.102"/><l n="271">deducta mater, ne parum sceleris foret,</l><l n="272">fecunda: nullum crimen hoc maius potest</l><l n="273">natura ferre, si quod etiamnum est tamen,</l><l n="274">qui facere possent dedimus, abieci necis '</l><l n="275">pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus </l><l n="276">armavit alias; optime regni mei</l><l n="277">fatum ipse novi: nemo sine sacro feret</l><l n="278">illud cruore, magna praesagit mala</l><l n="279">paternus animus, iacta iam sunt semina</l><l n="280">cladis futurae: spernitur pacti fides; </l><l n="281">hic occupato cedere imperio negat,</l><l n="282">ius ille et icti foederis testes deos</l><l n="283">invocat et Argos exul atque urbes movet</l><l n="284">Graias in arma: non levis fessis venit</l><l n="285">ruina Thebis; tela flammae vulnera </l><l n="286">instant et istis si quod est maius malum,</l><l n="287">ut esse genitos nemo non ex me sciat.</l></sp><milestone n="288" unit="card"/><sp who="#antigona"><speaker>Antig.</speaker><l n="288">Si nulla, genitor, causa vivendi tibi est,</l><l n="289">haec una abunde est, ut pater natos regas</l><l n="290">graviter furentes, tu impii belli minas </l><l n="291">avertere unus tuque vaecordes potes</l><l n="292">inhibere iuvenes, civibus pacem dare,</l><l n="293">patriae quietem, foederi laeso fidem.</l><l n="294">vitam tibi ipse si negas, multis negas.</l></sp><sp who="#oedipus"><speaker>Oedip.</speaker><l n="295">Illis parentis ullus aut aequi est amor, </l><l n="296">avidis cruoris imperi armorum doli,</l><l n="297">diris, scelestis, breviter ut dicam meis?</l><l n="298">certant in omne facinus et pensi nihil</l><l n="299">ducunt, ubi illos ira praecipites agit,</l></sp></div></body></text></TEI>