leve est paternum facinus: in thalamos meos deducta mater, ne parum sceleris foret, fecunda: nullum crimen hoc maius potest natura ferre, si quod etiamnum est tamen, qui facere possent dedimus, abieci necis ' pretium paternae sceptrum et hoc iterum manus armavit alias; optime regni mei fatum ipse novi: nemo sine sacro feret illud cruore, magna praesagit mala paternus animus, iacta iam sunt semina cladis futurae: spernitur pacti fides; hic occupato cedere imperio negat, ius ille et icti foederis testes deos invocat et Argos exul atque urbes movet Graias in arma: non levis fessis venit ruina Thebis; tela flammae vulnera instant et istis si quod est maius malum, ut esse genitos nemo non ex me sciat. Antig. Si nulla, genitor, causa vivendi tibi est, haec una abunde est, ut pater natos regas graviter furentes, tu impii belli minas avertere unus tuque vaecordes potes inhibere iuvenes, civibus pacem dare, patriae quietem, foederi laeso fidem. vitam tibi ipse si negas, multis negas. Oedip. Illis parentis ullus aut aequi est amor, avidis cruoris imperi armorum doli, diris, scelestis, breviter ut dicam meis? certant in omne facinus et pensi nihil ducunt, ubi illos ira praecipites agit,