<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text n="Phoen."><body><div xml:lang="lat" type="edition" n="urn:cts:latinLit:phi1017.phi003.perseus-lat2"><sp who="#oedipus"><l n="240">lacrimae supererant: has quoque eripui mihi. </l><l n="241">absiste, nullas animus admittit preces</l><l n="242">novamque poenam sceleribus quaerit parem.</l><l n="243">et esse par quae poterit? infanti quoque</l><l n="244">decreta mors est.— fata quis tam tristia</l><l n="245">sortitus umquam? videram nondum diem </l><l n="246">uterique nondum solveram clausi moras,</l><l n="247">et iam timebar. protinus quosdam editos</l><l n="248">nox occupavit et novae luci abstulit:</l><l n="249">mors me antecessit; aliquis intra viscera</l><l n="250">materna letum praecoquis fati tulit: </l><l n="251">sed numquid et peccavit? abstrusum, abditum</l><l n="252">dubiumque an essem sceleris infandi reum</l><l n="253">deus egit; illo teste damnavit parens</l><l n="254">calidoque teneros transilit ferro pedes</l><l n="255">et in alta nemora pabulum misit feris </l><l n="256">avibusque saevis quas Cithaeron noxius</l><l n="257">cruore saepe regio tinctas alit. ,</l><l n="258">sed quem deus damnavit, abiecit pater,</l><l n="259">mors quoque refugit, praestiti Delphis fidem:</l><l n="260">genitorem adortus impia stravi nece. </l><l n="261">hoc alia pietas redimet: occidi patrem,</l><l n="262">sed matrem amavi, proloqui hymenaeum pudet</l><l n="263">taedasque nostras, has quoque invitum pati</l><l n="264">te coge poenas: facinus ignotum efferum</l><l n="265">inusitatum effare quod populi horreant, </l><l n="266">quod esse factum nulla non aetas neget,</l><l n="267">quod parricidam pudeat: in patrios toros</l><l n="268">tuli paterno sanguine aspersas manus</l><l n="269">scelerisque pretium maius accepi scelus.</l></sp></div></body></text></TEI>