lacrimae supererant: has quoque eripui mihi. absiste, nullas animus admittit preces novamque poenam sceleribus quaerit parem. et esse par quae poterit? infanti quoque decreta mors est.— fata quis tam tristia sortitus umquam? videram nondum diem uterique nondum solveram clausi moras, et iam timebar. protinus quosdam editos nox occupavit et novae luci abstulit: mors me antecessit; aliquis intra viscera materna letum praecoquis fati tulit: sed numquid et peccavit? abstrusum, abditum dubiumque an essem sceleris infandi reum deus egit; illo teste damnavit parens calidoque teneros transilit ferro pedes et in alta nemora pabulum misit feris avibusque saevis quas Cithaeron noxius cruore saepe regio tinctas alit. , sed quem deus damnavit, abiecit pater, mors quoque refugit, praestiti Delphis fidem: genitorem adortus impia stravi nece. hoc alia pietas redimet: occidi patrem, sed matrem amavi, proloqui hymenaeum pudet taedasque nostras, has quoque invitum pati te coge poenas: facinus ignotum efferum inusitatum effare quod populi horreant, quod esse factum nulla non aetas neget, quod parricidam pudeat: in patrios toros tuli paterno sanguine aspersas manus scelerisque pretium maius accepi scelus.