quam praestitisti, nunc manum cerebro indue: hac parte mortem perage qua coepi mori. Antig. Pauca, o parens magnanime, miserandae precor ut verba natae mente placata audias. non te ut reducam veteris ad speciem domus habitumque regni flore pollentem inclito peto aut ut iras, temporum haut ipsa mora fractas, remisso pectore ac placido feras: at hoc decebat roboris tanti virum, non esse sub dolore nec victum malis dare terga; non est, ut putas, virtus, pater, timere vitam, sed malis ingentibus obstare nec se vertere ac retro dare. qui fata proculcavit ac vitae bona proiecit atque abscidit et casus suos oneravit ipse, cui deo nullo est opus, quare ille mortem cupiat aut quare petat? utrumque timidi est: nemo contempsit mori qui concupivit, cuius haut ultra mala exire possunt, in loco tuto est situs. quis iam deorum, velle fac, quicquam potest malis tuis adicere? iam nec tu potes nisi hoc, ut esse te putes dignum nece— non es nec ulla pectus hoc culpa attigit. et hoc magis te, genitor, insontem voca. quod innocens es dis quoque invitis, quid est quod te efferant, quod novos suffixerit stimulos dolori? quid te in infernas agit sedes, quid ex his pellit? ut careas die? cares; ut altis nobilem muris domum