Caeci parentis regimen et fessi unicum lateris levamen, gnata, quam tanti est mihi genuisse vel sic, desere infaustum patrem, in recta quid deflectis errantem gradum? permitte labi; melius inveniam viam, quam quaero solus, quae me ab hac vita extrahat et hoc nefandi capitis aspectu levet caelum atque terras, quantulum hac egi manu? non video noxae conscium nostrae diem, sed videor, hinc iam solve inhaerentem manum et patere caecum qua volet ferri pedem, ibo, ibo qua praerupta protendit iuga meus Cithaeron, qua peragrato celer per saxa monte iacuit Actaeon suis nova praeda canibus, qua per obscurum nemus silvamque opacae vallis instinctas deo egit sorores mater et gaudens malo vibrante fixum praetulit thyrso caput; vel qua cucurrit, corpus inrisum trahens, Zethi iuvencus, qua per horrentes rubos tauri ferocis sanguis ostentat fugas; vel qua alta maria vertice inmenso premit Inoa rupes, qua scelus fugiens novum novumque faciens mater insiluit freto mersura natum seque— felices quibus fortuna melior tam bonas matres dedit. est alius istis noster in silvis locus, qui me reposcit, hunc petam cursu incito; non haesitabit gressus, huc omni duce spoliatus ibo. quid moror sedes meas?