altum vadoso Sigeon spectans sinu? dic, fare, quicquid subdolo vultu tegis. leviora mala sunt cuncta, quam Priami gener Hecubaeque Pyrrhus, fare, quam poenam pares exprome et unum hoc deme nostris cladibus falli: paratas perpeti mortem vides. Hel. Vtinam iuberet me quoque interpres deum abrumpere ense lucis invisae moras vel Achillis ante busta furibunda manu occidere Pyrrhi, fata comitantem tua, Polyxene miseranda, quam tradi sibi cineremque Achilles ante mactari suum, , campo maritus ut sit Elysio, iubet. Andr. Vide ut animus ingens laetus audierit necem. cultus decoros regiae vestis petit et admoveri crinibus patitur manum. mortem putabat illud, hoc thalamos putat. at misera luctu mater audito stupet; labefacta mens succubuit. assurge, alleva animum et cadentem, misera, firma spiritum. quam tenuis anima vinculo pendet levi— minimum est quod Hecubam facere felicem potest. spirat, revixit, prima mors miseros fugit. Hec. Adhuc Achilles vivit in poenas Phrygum? adhuc rebellat? o manum Paridis levem, cinis ipse nostrum sanguinem ac tumulus sitit, modo turba felix latera cingebat mea, lassabar in tot oscula et tantum gregem dividere matrem; sola nunc haec est super votum, comes, levamen, afflictae quies;