* numquid Aiacis Salamina veram aut fera notam Calydona saeva, quasque perfundit subiturus aequor segnibus terras Titaressos undis? Bessan et Scarphen, Pylon an senilem? Pharin an Pisas Iovis et coronis Elida claram? Quolibet tristis miseras procella mittat et donet cuicumque terrae, dum luem tantam Troiae atque Achivis quae tulit, Sparte, procul absit, absit Argos et saevi Pelopis Mycenae, Neritos parva brevior Zacyntho et nocens saxis Ithace dolosis. Quod manet fatum dominusque quis te, aut quibus terris, Hecuba, videndam ducet? in cuius moriere regno? Helena Andromacha Hecuba Quicumque hymen funestas, inlaetabilis lamenta caedes sanguinem gemitus habet est auspice Helena dignus, eversis quoque nocere cogor Phrygibus: ego Pyrrhi toros narrare falsos iubeor, ego cultus dare habitusque Graios. arte capietur mea meaque fraude concidet Paridis soror, fallatur; ipsi levius hoc equidem reor: optanda mors est sine metu mortis mori. quid iussa cessas agere? ad auctorem redit sceleris coacti culpa.— Dardaniae domus generosa virgo, melior afflictos deus