visceribus istis, carceris caeci luem, et quicquid audet victor iratus timens: VLIX. Stulta est fides celare quod prodas statim. animosa nullos mater admittit metus. Vlix. Hic ipse, quo nunc contumax perstas, amor consulere parvis liberis Danaos monet. post arma tam longinqua, post annos decem minus timerem quos facit Calchas metus, si mihi timerem: bella Telemacho paras. Andr. Invita, Vlixe, gaudium Danais dabo: dandum est; fatere quos premis luctus, dolor. gaudete, Atridae, tuque laetifica, ut soles, refer Pelasgis: Hectoris proles obit. Vlix. Et esse verum hoc qua probas Danais fide? Andr. Ita quod minari maximum victor potest contingat et me fata maturo exitu facilique solvant ac meo condant solo et patria tellus Hectorem leviter premat, ut luce caruit: inter extinctos iacet datumque tumulo debita exanimis tulit. Vlix. Expleta fata stirpe sublata Hectoris solidamque pacem laetus ad Danaos feram— quid agis, Vlixe? Danaidae credent tibi: tu cui? parenti— fingit an quisquam hoc parens, nec abominandae mortis auspicium pavet? auspicia metuunt qui nihil maius timent. fidem alligavit iure iurando suam— si peierat, timere quid gravius potest? nunc advoca astus, anime, nunc fraudes, dolos. nunc totum Vlixen; veritas numquam perit.