Vtinam quidem esses, nate, materna in manu, nossemque quis te casus ereptum mihi teneret, aut quae regio— non hostilibus confossa telis pectus aut vinclis manus secantibus praestricta, non acri latus utrumque flamma cincta maternam fidem umquam exuissem. nate, quis te nunc locus, fortuna quae possedit? errore avio vagus arva lustras? vastus an patriae vapor corripuit artus? saevus an victor tuo lusit cruore? numquid immanis ferae morsu peremptus pascis Idaeas aves? Vlix. Simulata remove verba; non facile est tibi decipere Vlixen: vicimus matrum dolos etiam dearum. cassa consilia amove; ubi natus est? Andr. Vbi Hector? ubi cuncti Phryges? ubi Priamus? unum quaeris: ego quaero omnia. VLBL Coacta dices sponte quod fari abnuis. Andr. Tuta est, perire quae potest debet cupit. Vlix. Magnifica verba mors prope admota excutit. Andr. Si vis, Vlixe, cogere Andromacham metu, vitam minare: nam mori votum est mihi. Vlix. Verberibus igni t morte cruciatu eloqui quodcumque celas adiget invitam dolor et pectore imo condita arcana eruet: necessitas plus posse quam pietas solet. Andr. Propone flammas, vulnera et diras mali doloris artes et famem et saevam sitim variasque pestes undique, et ferrum inditum