non esse credas nostra: Graiorum omnium procerumque vox est, petere quos seras domos Hectorea suboles prohibet: hanc fata expetunt. sollicita Danaos pacis incertae fides semper tenebit, semper a tergo timor respicere coget arma nec poni sinet, dum Phrygibus animos natus eversis dabit, Andromacha, † vester, augur haec Calchas canit; et, si taceret augur haec Calchas, tamen dicebat Hector, cuius et stirpem horreo. generosa in ortus semina exsurgunt suos: sic ille magni parvus armenti comes primisque nondum cornibus findens cutem cervice subito celsus et fronte arduus gregem paternum ducit ac pecori imperat; quae tenera caeso virga de trunco stetit, par ipsa matri tempore exiguo subit umbrasque terris reddit et caelo nemus; sic male relictus igne de magno cinis vires resumit. est quidem iniustus dolor rerum aestimator: si tamen tecum exigas, veniam dabis, quod bella post hiemes decem totidemque messes iam senex miles timet aliasque clades rursus ac numquam bene Troiam iacentem, magna res Danaos movet, futurus Hector: libera Graios metu. haec una naves causa deductas tenet, hac classis haeret, neve crudelem putes, quod sorte iussus Hectoris natum petam: petissem Oresten. patere quod victor tulit.