clarumque septem verterant stellae iugum; ignota tandem venit afflictae quies brevisque fessis somnus obrepsit genis, si somnus ille est mentis attonitae stupor: cum subito nostros Hector ante oculos stetit, non qualis ultro bella in Argivos ferens Graias petebat facibus Idaeis rates, nec caede multa qualis in Danaos furens vera ex Achille spolia simulato tulit, non ille vultus flammeum intendens iubar, sed fessus ac deiectus et fletu gravis similisque maesto, squalida obtectus coma. iuvat tamen vidisse; tum quassans caput: 'dispelle somnos' inquit et natum eripe, o fida coniunx: lateat, haec una est salus. omitte fletus— Troia quod cecidit gemis? utinam iaceret tota. festina, amove quocumque nostrae parvulam stirpem domus.' mihi gelidus horror ac tremor somnum expulit, oculosque nunc huc pavida, nunc illuc ferens oblita nati misera quaesivi Hectorem: fallax per ipsos umbra complexus abit. O nate, magni certa progenies patris, spes una Phrygibus, unica adflictae domus, veterisque suboles sanguinis nimium inclita nimiumque patri similis: hos vultus meus habebat Hector, talis incessu fuit habituque talis, sic tulit fortes manus, Sic celsus umeris, fronte sic torva minax cervice fusam dissipans iacta comam—