Quid, maesta Phrygiae turba, laceratis comas miseramque tunsae pectus effuso genas fletu rigatis? levia perpessae sumus, si flenda patimur. Ilium vobis modo, mihi cecidit olim. cum ferus curru incito mea membra raperet et gravi gemeret sono Peliacus axis pondere Hectoreo tremens. tunc obruta atque eversa quodcumque accidit torpens malis rigensque sine sensu fero. iam erepta Danais coniugem sequerer meum, nisi hic teneret: hic meos animos domat morique prohibet; cogit hic aliquid deos adhuc rogare— tempus aeramnae addidit, hic mihi malorum maximum fructum abstulit, nihil timere: prosperis rebus locus ereptus omnis, dira qua veniant habent, miserrimum est timere, cum speres nihil. Sen. Quis te repens commovit afflictam metus? Andr. Exoritur aliquod maius ex magno malum, nondum mentis Ilii fatum stetit. Sen. Et quas reperiet, ut velit, clades deus? Andr. Stygis profundae claustra et obscuri specus laxantur et, ne desit e versis metus, hostes ab imo conditi Dite exeunt— solisne retro pervium est Danais iter? certe aequa mors est— turbat atque agitat Phrygas communis iste terror, hic proprie meum exterret animum, noctis horrendae sopor. Sen. Quae visa portas? effer in medium metus. Andr. Partes fere nox alma transierat duas