levi canoram verberans plectro chelyn. Pyrrh. Tunc magnus Hector, arma contemnens tua, cantus Achillis timuit, et tanto in metu navalibus pax alta Thessalicis fuit. Agam. Nempe isdem in istis Thessalis navalibus pax alta rursus Hectoris patri fuit. Pyrrh. Est regis alti spiritum regi dare. Agam. Cur dextra regi spiritum eripuit tua? Pyrrh. Mortem misericors saepe pro vita dabit. Agam. Et nunc misericors virginem busto petis? Pyrrh. Iamne immolari virgines credis nefas? Agam. Praeferre patriam liberis regem decet. Pyrrh. Lex nulla capto parcit aut poenam impedit. Agam. Quod non vetat lex, hoc vetat fieri pudor. Pyrrh. Quodcumque libuit facere victori licet. Agam. Minimum decet libere cui multum licet. Pyrrh. His ista iactas, quos decem annorum gravi regno subactos Pyrrhus exsolvit iugo? caret. Agam. Hos Scyrus animos? Pyrrh. Scelere quae fratrum Agam. Inclusa fluctu— Pyrrh. Nempe cognati maris: Atrei et Thyestae nobilem novi domum. Agam. EX virginis concepte furtivo stupro et ex Achilles nate, sed nondum viro— Pyrrh. Illo ex Achille, genere qui mundum suo sparsus per omne caelitum regnum tenet: Thetide aequor, umbras Aeaco, caelum Iove. Agam. Illo ex Achille, qui manu Paridis iacet. Pyrrh. . Quem nec deorum comminus quisquam petit.