Ferent, et illum laudibus cuncti canent magnumque terrae nomen ignotae audient. quod si levatur sanguine infuso cinis, opima Phrygii colla caedantur greges fluatque nulli flebilis matri cruor. quis iste mos est, quando in inferias homo est impensus hominis? detrahe invidiam tuo odiumque patri, quem coli poena iubes. Pyrrh. O tumide, rerum dum secundarum status extollit animos, timide cum increpuit metus, regum tyranne! etiamne flammatum geris amoris aestu pectus ac veneris novae? solusne totiens spolia de nobis feres? hac dextra Achilli victimam reddam suam. quam si negas retinesque, maiorem dabo dignamque quam det Pyrrhus; et nimium diu a caede nostra regia cessat manus paremque poscit Priamus, Agam. Haud equidem nego hoc esse Pyrrhi maximum in bello decus, saevo peremptus ense quod Priamus iacet, supplex paternus, Pyrrh. Supplices nostri patris hostesque eosdem novimus. Priamus tamen praesens rogavit; tu gravi pavidus metu, nec ad rogandum fortis, Aiaci preces Ithacoque mandas clausus atque hostem tremens. Agam. At non timebat tunc tuus, fateor, parens, interque caedes Graeciae atque ustas rates segnis iacebat belli et armorum immemor,