his datum solis, minus ut timerent, igne praelato relevare noctem; ceteri vadunt per opaca tristes. qualis est vobis animus, remota luce cum maestus sibi quisque sensit obrutum tota caput esse terra? stat chaos densum tenebraeque turpes et color noctis malus ac silentis otium mundi vacuaeque nubes. Sera nos illo referat senectus: nemo ad' id sero venit, unde numquam. cum semel venit, potuit reverti; quid iuvat durum properare fatum? omnis haec magnis vaga turba terris ibit ad manes facietque inerti vela Cocyto: tibi crescit omne, et quod occasus videt et quod ortus, parce Venturis: tibi, mors, paramur. sis licet segnis, properamus ipsi: prima quae vitam dedit hora, carpit. Thebis laeta dies adest. aras tangite supplices, pingues caedite victimas; permixtae maribus nurus sollemnes agitent choros; cessent deposito iugo arvi fertilis incolae. Pax est Herculea manu Auroram inter et Hesperum, et qua sol medium tenens