Quid ille opaca qui regit sceptro loca, qua sede positus temperat populos leves? Thes. Est in recessu Tartari obscuro locus, quem gravibus umbris spissa caligo alligat. a fonte discors manat hinc uno latex, alter quieto similis (hunc iurant dei) tacente sacram devehens fluvio Styga; at hic tumultu rapitur ingenti ferox et saxa fluctu volvit Acheron invius renavigari. cingitur duplici vado * adversa Ditis regia, atque ingens domus umbrante luco tegitur, hic vasto specu pendent tyranni limina, hoc umbris iter, haec porta regni, campus hanc circa iacet, in quo superbo digerit vultu sedens animas recentes dira maiestas dei. frons torva, fratrum quae tamen speciem gerat gentisque tantae, vultus est illi Iovis, sed fulminantis: magna pars regni trucis est ipse dominus, cuius aspectus timet ' quicquid timetur. Amph. Verane est fama inferis tam sera reddi iura et oblitos sui sceleris nocentes debitas poenas dare? quis iste veri rector atque aequi arbiter? Thes. Non unus alta sede quaesitor sedens iudicia trepidis sera sortitur reis. aditur illo Gnosius Minos foro, Rhadamanthus illo, Thetidis hoc audit socer. quod quisque fecit, patitur; auctorem scelus