magnanime nati. pande virtutum ordinem, quam longa maestos ducat ad manes via, ut vincla tulerit dura Tartareus canis. Thes. Memorare cogis acta securae quoque horrenda menti. vix adhuc certa est fides vitalis aurae, torpet acies luminum hebetesque visus vix diem insuetum ferunt. Amph. Pervince, Theseu, quicquid alto in pectore remanet pavoris neve te fructu optimo frauda laborum: quae fuit durum pati, meminisse dulce est fare casus horridos. Thes. Fas omne mundi teque dominantem precor regno capaci teque quam amotam inrita quaesivit Enna mater, ut iura abdita et operta terris liceat impune eloqui. Spartana tellus nobile attollit iugum, densis ubi aequor Taenarus silvis premit; hic ora solvit Ditis invisi domus hiatque rupes alta et immenso specu ingens vorago faucibus vastis patet latumque pandit omnibus populis iter. non caeca tenebris incipit. primo via; tenuis relictae lucis a tergo nitor fulgorque dubius solis afflicti cadit et ludit aciem:- nocte sic mixta solet praebere lumen primus aut serus dies. hinc ampla vacuis spatia laxantur locis, in quae omne mersum penetrat humanum genus. nec ire labor est; ipsa deducit via: ut saepe puppes aestus invitas rapit,