ad non virilem tympani movit sonum, mitra ferocem barbara frontem premens? Amph. Non erubescit Bacchus effusos tener sparsisse crines nec manu molli levem vibrare thyrsum, cum parum forti gradu auro decorum syrma barbaricum trahit: post multa virtus opera laxari solet. Lyc. Hoc Euryti fatetur eversi domus pecorumque ritu virginum oppressi greges: hoc nulla Iuno, nullus Eurystheus iubet: ipsius haec sunt opera. Amph. Non nosti omnia: ipsius opus est caestibus fractus suis Eryx et Eryci iunctus Antaeus Libys, et qui hospitali caede manantes foci bibere iustum sanguinem Busiridis; ipsius opus est vulneri et ferro iuvius mortem coactus integer Cycnus pati nec unus una Geryon victus manu. eris inter istos— qui tamen nullo stupro laesere thalamos, Lyc. Quod Iovi hoc regi licet: Iovi dedisti coniugem, regi dabis; et te magistro non novum hoc discet nurus, etiam viro probante meliorem sequi. sin copulari pertinax taedis negat, vel ex coacta nobilem partum feram. Meg. Vmbrae Creontis et penates Labdaci et nuptiales impii Oedipodae faces, nunc solita nostro fata coniugio date.