Gelidus per artus vadit exanguis tremor. quod facinus aures pepulit? haut equidem horrui, cum pace rupta bellicus muros fragor circumsonaret, pertuli intrepide omnia: thalamos tremesco; capta nunc videor mihi. gravent catenae corpus et longa fame mors protrahatur lenta: non vincet fidem vis ulla nostram; moriar, Alcide, tua. Lyc. Animosne mersus inferis coniunx facit? Meg. Inferna tetigit, posset ut supera assequi. Lyc. Telluris illum pondus immensae premit. Meg. Nullo premetur onere, qui caelum tulit. Lyc. Cogere. Meg. Cogi qui potest nescit mori. Lyc. Effare potius, quod novis thalamis parem Regale munus. Meg. Aut tuam mortem aut meam. Lyc. Moriere demens, Meg. Coniugi occurram meo. Lyc. Sceptrone nostro famulus est potior tibi? Meg. Quot iste famulus tradidit reges neci. Lyc. Cur ergo regi servit et patitur iugum? Meg. Imperia dura tolle: quid virtus erit? Lyc. Obici feris monstrisque virtutem putas? Meg. Virtutis est domare quae cuncti pavent. Lyc. Tenebrae loquentem magna Tartareae premunt. Meg. Non est ad astra mollis e terris via. Lyc. Quo patre genitus caelitum sperat domos? i Amph. Miseranda coniunx Herculis magni, sile: partes meae sunt reddere Alcidae patrem