namque ipsa, tristi vestis obtentu caput velata, iuxta praesides adstat deos laterique adhaeret verus Alcidae sator. Meg. Quidnam iste, nostri generis exitium ac lues, novi parat? quid temptat? Lyc. O clarum trahens a stirpe nomen regia, facilis mea parumper aure verba patienti excipe. si aeterna semper odia mortales gerant nec coeptus umquam cedat ex animis furor, sed arma felix teneat infelix paret, nihil relinquent bella; tum vastis ager squalebit arvis, subdita tectis face altus sepultas obruet gentes cinis. pacem reduci velle victori expedit, victo necesse est. particeps regno veni; sociemur animis, pignus hoc fidei cape: continge dextram, quid truci vultu siles? Meg. Egone ut parentis sanguine aspersam manum fratrumque gemina caede contingam? prius extinguet ortus, referet occasus diem, pax ante fida nivibus et flammis erit et Scylla Siculum iunget Ausonio latus, priusque multo vicibus alternis fugax Euripus unda stabit Euboica piger. patrem abstulisti, regna, germanos, larem patrium— quid ultra est? una res superest mihi fratre ac parente carior, regno ac lare: odium tui, quod esse cum populo mihi commune doleo: pars quota ex illo mea est?