Iniqua raro maximis virtutibus fortuna parcit; nemo se tuto diu periculis offerre tam crebris potest: quem saepe transit casus, aliquando invenit. Sed ecce saevus ac minas vultu gerens et qualis animo est, talis incessu venit aliena dextra sceptra concutiens Lycus. Lyc. Vrbis regens opulenta Thebanae loca et omne quicquid uberi cingit solo obliqua Phocis, quicquid Ismenos rigat, quicquid Cithaeron vertice excelso videt, et bina findens Isthmos exilis freta non vetera patriae iura possideo domus ignavus heres; nobiles non sunt mihi avi nec altis inclitum titulis genus. sed clara virtus: qui genus iactat suum. aliena laudat, rapta sed trepida manu sceptra obtinentur; omnis in ferro est salus: quod civibus tenere te invitis scias. strictus tuetur ensis, alieno in loco haut stabile regnum est; una sed nostras potest fundare vires iuncta regali face thalamisque Megara: ducet e genere inclito novitas colorem nostra, non equidem reor fore ut recuset ac meos spernat toros; quod si impotenti pertinax animo abnuet, stat tollere omnem penitus Herculeam domum. invidia factum ac sermo popularis premet? ars prima regni est posse invidiam pati. temptemus igitur, fors dedit nobis locum.