fortasse faciet, sordido premitur iugo. Cadmca proles atque Ophionium genus, quo reccidistis? tremitis ignavum exulem, suis carentem finibus, nostris gravem. qui scelera terra quique persequitur mari ac saeva iusta sceptra confringit manu nunc servit absens fertque quae fieri vetat, tenetque Thebas exul Herculeas Lycus, sed non tenebit, aderit et poenas petet subitusque ad astra emerget; inveniet viam aut faciet, adsis sospes et remees precor tandemque venias victor ad victam domum. Meg. Emerge, coniunx, atque dispulsas manu abrumpe tenebras; nulla si retro via iterque clusum est, orbe diducto redi et quicquid atra nocte possessum latet emitte tecum, dirutis qualis iugis praeceps citato flumini quaerens iter quondam stetisti, scissa cum vasto impetu patuere Tempe; pectore impulsus tuo huc mons et illuc cessit et rupto aggere nova cucurrit Thessalus torrens via: talis, parentes liberos patriam petens, erumpe rerum terminos tecum efferens, et quicquid avida tot per annorum gradus abscondit aetas redde et oblitos sui lucisque pavidos ante te populos age. indigna te sunt spolia, si tantum refers quantum imperatum est. magna sed nimium loquor ignara nostrae sortis, unde illum mihi