a me timetur: semper absentis pater fructum tui factumque et aspectum peto. Herc. Cur animam in ista luce detineam amplius morerque nihil est: cuncta iam amisi bona, mentem arma famam coniugem gnatos manus, etiam furorem, nemo polluto queat animo mederi: morte sanandum est scelus. Amph. Perimes parentem, Herc. Facere ne possim, occidam. Amph. Genitore coram? Herc. Cernere hunc docui nefas. Amph. Memoranda potius omnibus facta intuens unius a te criminis veniam pete. Herc. Veniam dabit sibi ipse, qui nulli dedit? laudanda feci iussus: hoc unum meum est. succurre, genitor; sive te pietas movet seu triste fatum sive violatum decus virtutis: effer arma; vincatur mea fortuna dextra, Thes. Sunt quidem patriae preces satis efficaces, sed tamen nostro quoque movere fletu, surge et adversa impetu perfringe solito, nunc tuum nulli imparem animum malo resume, nune magna tibi virtute agendum est: Herculem irasci veta. Herc. Si vivo, feci scelera; si morior, tuli. purgare terras propero, iamdudum mihi monstrum impium saevumque et immite ac ferum oberrat: agedum dextra, conare aggredi ingens opus, labore bis seno amplius.