sinuare nervum rite cedentem mihi? ad vos revertor; genitor, hoc nostrum est scelus? tacuere? nostrum est. Amph. Luctus est istic tuus, crimen novercae: casus hic culpa caret. Herc. Nunc parte ab omni, genitor, iratus tona, oblite nostri vindica sera manu saltem nepotes. stelliger mundus sonet flammasque et hic et ille iaculetur polus: rupes ligatum Caspiae corpus trahant atque ales avida— cur Promethei vacant scopuli? vacat cur vertice immenso feras volucresque pascens Caucasi abruptum latus nudumque silvis? illa quae pontum Scythen Symplegas artat hinc et hinc vinctas manus distendat alto, cumque revocata vice in se coibunt saxaque in caelum expriment actis utrimque rupibus medium mare, ego inquieta montium iaceam mora. quin structum acervans nemore congesto aggerem cruore corpus impio sparsum cremo? sic, sic agendum est: inferis reddam Herculem. Amph. Nondum tumultu pectus attonito carens mutavit iras quodque habet proprium furor, in se ipse saevit, Herc. Dira Furiarum loca et inferorum carcer et sonti plaga decreta turbae— si quod exilium latet ulterius Erebo, Cerbero ignotum et mihi: hoc me abde, tellus; Tartari ad finem ultimum