nam memini iuuenis admodum inter Pomponium ac Senecam etiam praefationibus esse tractatum an “gradus eliminat” in tragoedia dici oportuisset. Quint. VIII 3,31. noui uero et praecipue declamatores audacius nec mehercule sine motu quodam imaginantur, ut Seneca in controuersia cuius summa est, quod pater filium et nouercam inducente altero filio in adulterio deprensos occidit: “duc, sequor: accipe hanc senilem manum et quocumque uis inprime” et post paulo: “aspice, inquit, quod diu non credidisti. ego uero non uideo, nox oboritur et crassa caligo.” Quint. 9.2.42 nam et in totum iurare, nisi ubi necesse est, graui uiro parum conuenit, et est a Seneca dictum eleganter, non patronorum hoc esse sed testium. Quint. 9.2.98. et Seneca tradidit Iulium Montanum poetam solitum dicere, inuolaturum se Vergilio quaedam si et uocem posset et os et hypocrisin: eosdem enim uersus ipso pronuntiante bene sonare, sine illo inanes esse mutosque. Donat. uita Vergilii p. 61.5 Reiff.