<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="9" subtype="section"><p>Non
ille tibi remittit proscriptionem, sed tolli desiderat
suam. Si fidem deceperit Antonius, morieris; si
praestiterit, seruies. quod ad me attinet, fallere
<add>eum</add> malo. Per te, M. Tulli, per quattuor et
sexaginta annos pulchre actos, per salutarem
reipublicae consulatum, per aeternam, si pateris,
ingeni tui memoriam, per rempublicam quae, ne quid
te putes carum illi relinquere, ante te periit, oro et
obtestor, ne moriaris confessus quam nolueris mori.
</p></div><div type="textpart" n="10" subtype="section"><p>Huius suasoriae alteram partem neminem scio
declamasse; omnes pro libris Ciceronis solliciti
fuerunt, nemo pro ipso, cum adeo illa pars non sit
mala, ut Cicero, si haec condicio lata ei fuisset,
deliberaturus non fuerit. Itaque hanc suasoriam
nemo declamauit efficacius quam Silo Pompeius: non
enim ad illa speciosa se contulit ad quae CESTIVS
<pb n="p.54"/>
qui <pb n="b.43"/> dixit, hoc grauius esse supplicium quam
mortem, et ideo hoc Antonium eligere; breuem uitam
esse omni, multo magis seni: ita memoriae
consulendum quae magnis uiris aeternitatem promitteret.
non qualibet mercede uitam redimendam <del>et</del>: hic
condiciones intolerabiles <del>esse</del>; <add>omnia potius
subeunda</add> quam monumenta ingenii sui ipsum exurere.
Iniuriam illum facturum populo Romano cuius
linguam <add>in locum</add> principem extulisset, ut insolentis
Graeciae studia tanto antecederet eloquentia, quanto
fortuna; iniuriam facturum generi humano.
paenitentiam illum acturum tam care spiritus empti, cum
in seruitute senescendum fuisset <add>et</add> in hoc unum
eloquentia utendum, ut laudaret Antonium. Male
 cum illo agi: dari uitam, eripi ingenium.
</p></div></div></div></body></text></TEI>