<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="7" subtype="section"><p> ARGENTARI. Nihil Antonio credendum est; mentior.
quid enim iste non potest qui occidere Ciceronem
potest, qui seruare nisi crudelius quam occidebat
non potest? ignoscere illum tibi putas qui ingenio
tuo irascitur? ab hoc tu speras uitam cui nondum
uerba tua exciderunt? Vt corpus quod fragile et
caducum est seruetur, pereat ingenium quod
aeternum est? ego mirabar, si non crudelior <pb n="b.42"/> esset Antonii
 uenia.
</p></div><div type="textpart" n="8" subtype="section"><p> P. Scipionem a maioribus suis
desciscentem generosa mors in numerum Scipionum
reposuit. Mortem tibi remittit, ut id pereat quod in te
solum inmortale est. qualis est pactio ? aufertur
Ciceroni ingenium sine uita; promittuntur <add>pro</add> obliuione
nominis tui pauci seruitutis anni. Non ille te
uiuere uult, sed tacere ingenii tui superstitem. Viue,
ut Cicero audiat Lepidum, <del>Cicero</del> audiat Antonium,
<pb n="p.53"/>
nemo Ciceronem. Poteris perferre, ut quod Cicero
optimum habet ante se efferat? sine durare post te
ingenium tuum, perpetuam Antonii proscriptionem.
ARELLI FVSCI patris. Quoad humanum genus
incolume manserit, quamdiu suus litteris honor, suum
eloquentiae pretium erit, quamdiu reipublicae
nostrae aut fortuna steterit, aut memoria durauerit,
admirabile posteris uigebit ingenium et uno
proscriptus saeculo proscribes Antonium omnibus. Crede
mihi, uilissima pars tui est, quae tibi uel eripi uel
donari potest: ille uerus est Cicero quem proscribi
Antonius non putat nisi a Cicerone posse.
</p></div></div></div></body></text></TEI>