Pompei SILONIS. Quale est ut perdamus eloquentiam Ciceronis, fidem sequamur Antoni? misericordiam tu istam uocas, supplicium sumptum de Ciceronis ingenio? credamus Antonio, Cicero, si bene illi pecunias crediderunt feneratores, si bene pacem Brutus et Cassius. Hominem et uitio naturae et licentia temporum insanientem, inter scenicos amores sanguine ciuili luxuriantem: hominem qui creditoribus suis oppignerauit rempublicam, cuius gulae duorum principum bona, Caesaris ac Pompei, non potuerunt satisfacere! Tuis utar Cicero uerbis: “cara est cuiquam salus quam aut dare aut eripere potest Antonius?” non est tanti seruari Ciceroneni, ut seruatum Antonio debeam. TRIARI. Conpulsus aliquando populus Romanus in eam necessitatem est, ut nihil haberet praeter Iouem obsessum et Camillum exulem: nullum tamen fuit Camilli opus maius quam quod indignum putauit uiros salutem pactioni debere. O grauem uitam, etiam si sine pretio daretur! Antonius hostis a republica iudicatus nunc hostem rempublicam iudicat. Lepidus, ne quis illum putet male Antonio collegam placuisse, alienae semper dementiae accessio, utriusque collegae mancipium, noster dominus est .