<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="3" subtype="section"><p> ignosce, Cicero, <add>si</add> diu ista narrauero:
forsitan hoc die nouissime audiuntur. Si occidetur
Cicero, iacebit inter Pompeium patrem filiumque
et Afranium, Petreium, Q. Catulum, M. Antonium
illum indignum hoc successore generis; si
seruabitur, uiuet inter Ventidios et Canidios et Saxas: ita
dubium est utrum satius sit cum illis iacere, an
cum his uiuere? Pro uno homine iactura publica
pacisceris. Scio omne pretium iniquum esse quod
ille constituit: non emo tanti Ciceronis uitam
<pb n="p.51"/>
quanti uendit Antonius. Si hanc tibi pactionem
ferret: uiues, sed eruentur oculi tibi, uiues, sed
debilitabuntur pedes: etiam si in alia damna corporis
praestares patientiam, excepisses tamen linguam.
Vbi est sacra illa uox tua: “mori enim naturae finis <note><bibl>Cic. pro Milone 37, 101</bibl></note>
est, non poena?” hoc tibi uni non liquet? at uideris
Antonio persuasisse. Adsere te potius libertati
et unum crimen inimico adice: fac moriendo
Antonium nocentiorem.
</p></div><div type="textpart" n="4" subtype="section"><p>P. ASPRENATIS. Vt Antonius
Ciceroni parcat, Cicero in eloquentiam suam ipse
animaduertet? quid autem tibi sub ista pactione
promittitur? ut Cn. Pompeius et M. Cato et ille
antiquos restituatur reipublicae senatus, dignissimus apud
quem Cicero loqueretur? Multos saepe uicturos
animi sui contemptus oppressit; multos perituros
parati ad pereundum animi ipsa <pb n="b.41"/> admiratio eripuit
et causa illis uiuendi fuit fortiter mori. Promitte
populo Romano contra Antonium. licet scripta
<add>tua</add> combusseris, Antonius paucos annos tibi promittit:
at si non combusseris, fama populi Romani
omnes.
</p></div></div></div></body></text></TEI>