<TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns:py="http://codespeak.net/lxml/objectify/pytype" py:pytype="TREE"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:phi1014.phi003.perseus-lat1"><div type="textpart" n="7" subtype="chapter"><div type="textpart" n="13" subtype="section"><p>Nam
cum M. Tullius filius Ciceronis Asiam obtineret,
homo qui nihil ex paterno ingenio habuit praeter
urbanitatem, cenabat apud eum Cestius. M. Tullio et
natura memoriam dempserat, et ebrietas si quid ex ea
supererat subducebat; subinde interrogabat, qui ille
uocaretur qui in imo recumberet, et cum saepe
subiectum illi nomen Cestii excidisset, nouissime
seruus, ut aliqua nota memoriam eius faceret certiorem,
interroganti domino, quis ille esset qui in imo
recumberet, ait: “hic est Cestius qui patrem tuum
negabat litteras scisse;” adferri ocius flagra iussit et
<pb n="p.56"/>
Ciceroni, ut oportuit, de corio Cestius satisfecit.
</p></div><div type="textpart" n="14" subtype="section"><p> Erat autem etiam ubi pietas non exigeret scordalus.
Hybreae disertissimi uiri filio male apud se causam
agenti ait: <foreign xml:lang="grc">mh\ ou)=n path\r w)/n</foreign>; et cum in quadam
postulatione Hybreas patris sui totum locum ad
litteram omnibus agnoscentibus diceret, “age,” inquit,
*non putas me didicisse patris mei “quousque
tandem abutere Catilina patientia nostra?” GARGONIVS,
homo uilissimus, in hac suasoria dixit duas res
quibus stultiores ne ipse quidem umquam dixerat;
unam in principio: nam cum coepisset scolasticorum
frequentissimo iam more a iureiurando et dixisset
multa <add>ait</add> “ita quamprimum tantum timeat,
quantum potest, ita aut totus uiuat Cicero, aut totus
moriatur, ut ego quae hodie pro Ciceronis ingenio
dixero nulla pactione delebo.” <pb n="b.45"/> alteram rem dixit
cum exempla referret eorum qui fortiter perierant: “Iuba et Petreius mutuis uulneribus concucurrerunt et
mortes fenerauerunt.” </p></div></div></div></body></text></TEI>